

Epistola II ad Corinthos*
Caput 5: Versus 4
Qui sumus in tabernaculo.Qui habitationem hujus corporis diligimus, de quo non est curandum, cum non sit tabernaculum nisi ad tempus,ingemiscimusdesiderio coelestis. Nos dico gravati, quasi dicat: Non mirum, si ingemiscimus: quia a beatitudine sumus remoti. Nam etiam de hoc minori gemimus, quia hoc corpore exuimur.Eo.Id est, ideo gemimus.Quod nolumus exspoliari,si hoc posset fieri. Vel, ingemiscimus, desiderio coelestis.Deus autem hoc effecit.Vel, nolumus exspoliari:Deus tamen effecitut immortalitatem desideremus.Ut absorbeatur,etc. Ita ut nusquam sit mortalitas. Non infra, non supra, non intra, non extra. Absorpta est enim mors in victoria.